monumenta.ch > Hieronymus > sectio 38 > 10 > CAPUT XVII. > bnf7296.13 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p21, U 3 > 35 > 19 > sectio 108 > sectio 25 > 14 > . . . > sectio 22 > 9 > 3 > sectio 68 > 47 > sectio 19 > sectio 17 > Proverbia, 16 > sectio 4 > bnf16236.13 > sectio 35 > sectio 2 > sectio 135 > 5 > 20
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 19. <<<     >>> 21.

20.

1 Cum igitur illos abdicaverit philosophia, hos non excludit Ecclesia? Si quidem et illi, quod malae causae habent, se assertionibus suis impugnant frequenter.
2 Nam etsi principalis eorum sententia sit quod nullam suavitatem voluptatis putent, nisi quae cibo potuque percipiatur; tamen intelligentes in tam reprehensibili definitione versari se sine summo dedecore non posse, ac deseri ab omnibus, fuco quodam probabilium disputationum eam colorare voluerunt; adeo ut diceret quidam ex iis: Dum studemus delectationi per epulas et cantus, amisimus eam quae per verbi, quo solo salvi esse possumus, infunditur perceptionem.